1 | Quamdiu igitur raritas eorum qui in eremo tunc temporis morabantur, libertatem nobis largiendo, diffusiore solitudinis vastitate blandita est, quamdiu maioribus remoti secretis frequentissime ad coelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta visitantium fratrum irruens multitudo, parandae humanitatis necessitate, sensus nostros ingentium curarum distentionibus aggravabat; solitudinis plane tranquilla secreta, et illam conversationem angelicae beatitudini comparandam, insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum. |
2 | Sed cum maior, ut dixi, numerus fratrum, habitationem illius solitudinis coepisset expetere, et coangustata vastiori eremi libertate, non modo ignem illum divinae contemplationis frigescere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum vinculis impediret, elegi huius disciplinae utcumque implere propositum, quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum provisione torpere; ut si mihi illa libertas ac spiritales denegantur excessus, abiecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine, Evangelici me praecepti consummatio consoletur; et id quod mihi de illa theorica sublimitate subtrahitur, hac obedientiae subiectione compensetur. |